Cicero and the Roman thought
Official site of the international Society
of Cicero's Friends
Basic Search
 
HOME PAGE

HOME PAGE

ABOUT US

CONTACTS

ACTA TULLIANA

SUPPORT
LINK

SUGGESTIONS

RESTRICTED ACCESS

NEWS

DISCLAIMER



Previous news  

PRINT

CERTAMEN CAPITOLINVM LXIX

INSTITVTVM Romanis studiis provehendis, auspicibus et impensas adiuvantibus Administro humani civilisque cultus bonis servandis operisque curandis nec non voluptariis peregrinationibus fovendis itemque Romanae civitatis Magistra, ad novum Capitolinum prosae Latinae orationis Latinorumque carminum Certamen omnes ubicumque gentium Latini sermonis studiosos homines invitat, sperans fore ut ex nobilissimorum ingeniorum concertatione aliquid emicet, quod Quiritium maiestate facundiaque sit dignum.

Certaminis praemium, quod Vrbis Praemium nuncupatur, erit argenteum sigillum, lupam Capitolinam imitatum, in basi victoris nomen atque annum diemque certaminis praeferens. Huic sigillo quadringenti Eurodenarii adiecti sunt.

Ceteri petitores, qui digni habiti sint, laude ornabuntur. Ex iis autem qui victori proximus de agone discesserit, argenteo nummo decorabitur, qui in antica parte Capitoli imaginem, in aversa litterati viri nomen atque annum diemque certaminis exhibebit. Huic quoque muneri ducenti Eurodenarii adiecti sunt.

Scripta, quae praemio ornata sint, Institutum Romanis studiis provehendis in suo interretiali situ proponet; auctoribus autem post annum tantum eadem in lucem edere integrum erit.

Institutum Romanis studiis provehendis ad hoc prosae Latinae orationis Latinorumque carminum certamen etiam scholarum discipulos adulescentesque omnes in Vniversitatibus studio deditos invitat. Ex iis qui primus de agone discesserit, honorifica ornabitur mentione. Cui centum Eurodenarii adiungentur.

Exitum certaminis, cum diei Vrbis natalis sollemnia celebrabuntur, in aedibus Capitolinis Romanae civitatis Magistra renuntiabit.

 

LEGES CERTAMINIS

I) Fictis fabellis, commentariolis historicis, disputationibus philologis, denique omni prosae eloquentiae vel carminum genere certare licet: sed praestantium ingeniorum nova experimenta Capitolinum Certamen requirit. Scripta quibus petitores certabunt ne puerorum gymnasiis sint destinata, ne prius in lucem edita, ne alio praemio ornata neve laude, neve ex alio sermone sint conversa. Petitores omnes licebit certamen adire uno libello.

Doctorum virorum libelli soluta oratione conscripti ne mille et quingentis verbis sint breviores; adulescentium autem libelli ne mille breviores sint verbis.

Poetarum carmina ne minus quinquaginta versibus constent, quolibet metro intextis, de qualibet re conscriptis.

Praemium vel laus non illis deferetur, qui e vita excesserint.

II) Tria opusculorum suorum exemplaria vel machinula scriptoria perspicue exarata vel instrumento computatorio expressa vel typis excusa et tabellariorum diligentiae commendata mittant scriptores aemuli ad Istituto Nazionale di Studi Romani - Ufficio Latino - Piazza dei Cavalieri di Malta, 2 - 00153 Roma ante Kal. Febr. proximi anni.

Studiosorum tamen hominum exemplaria ne auctoris distincta sint nomine ne in involucro quidem, quo conclusa sunt, sed sententia sint munita, quae eadem inscripta sit parvo obsignato integimento scidulam continenti nomine domicilioque scriptoris notatam. Discipuli vero libellis nomina domiciliaque subscribant ac tabellam adiciant, in qua scholae vel Vniversitatis ordinis Praeses fidem faciat discipulum, qui ad certamen sit descensurus, vere scholae illius vel Vniversitatis ordinis auditorem esse.

III) Tres viri iudices erunt ab Administro humani civilisque cultus bonis servandis operisque curandis nec non voluptariis peregrinationibus fovendis itemque Romanae civitatis Magistra et a Praeside Instituti nostri delecti. Hi post iudicium parva integimenta resignabunt, quae easdem quas scripta probata sententias praeferant. Scripta non probata, si repetita, reddentur; sin minus, una cum integimentis obsignatis, tertio exacto mense post iudicium publicatum, igne delebuntur. Eodem temporis momento adulescentium scripta, quae auctores non repetiverint, igni committentur.

 

D. Romae Kal. Iun. A.D. MMXVII ab V. c. MMDCCLXX

PAVLVS SOMMELLA INSTITVTI PRAESES

 

http://www.studiromani.it


Read the document