Primae notulae ad Luculli Ciceroniani recentiores recensendos,

Auteur: Malaspina, Ermanno
Titre: Primae notulae ad Luculli Ciceroniani recentiores recensendos,
Revue/Collection: in: Balbo, Andrea & Bessone, Federica & Malaspina, Ermanno [Ed.], Tanti affetti in tal momento. Studi in onore di Giovanna Garbarino
Lieu èdition: Alessandria
Éditeur: Edizioni dell’Orso
Annèe edition: 2011
Pages: 547-554
Mots-clès: Philologie - Filologia - Philology
Comptes rendus:

http://www.ediorso.it/tanti-affetti-in-tal-momento-studi-in-onore-di-giovanna-garbarino.html;

Alice Bonandini, «BMCR» 2013.08.22

Description: Cum a viris doctis codices antiquissimi (praecipue corpus illud quod dicitur Leidense) recogniti sint et necessitudo inter eos iam ab Othone Plasberg et Petro Schmidt cognita explicataque sit, manent tamen ignota manuscripta post saeculum XII exarata, cum eorum lectiones ad textum recensendum minimi momenti esse visae sint omnibus.
Quae notitia de recentiorum fide nunc percepta adsensa fixa est propter collationes quas institui, libris et photographice depictis et undique collatis et saepius in bibliothecis ipsis inspectis: nam lectiones tales repperi quae raro in apparatu laudarentur, quae nequaquam non a corpore Leidensi aliquo rivulo manarent, quae numquam stilo Ciceroniano dignae esse viderentur.
Atqui hoc stemma manet mea quidem sententia opus non inutile ad necessitudines recentiorum illustrandas, siquidem philologis non tantum edendus textus antiquus, sed etiam ipsius historia perspicienda traditioque quae dicitur manuscripta recensenda est, in medio aevo et in litterarum renascentium diffusa saeculis.

Cum autem non liceat in hac commentatiuncula omnes codices singillatim percensere et stemma accuratius edere, ne tamen charta vacet, a me familiae saltem generaliter et confuse describantur: codicis F apographi iidem sunt ac librorum De
legibus: K, M, Bes, Chis1, Harl3, Laur1, Laur2, Reg, Ricc, Urb, Vat4, Vat6, quibus addendi sunt Chis, Erl et Pal, Pal6, Ven. Inter testes familiae quae originem a V ducit, artus manipulus et qui facile secernatur ex Gadd eiusque apographis componitur: Ball, Bon, Corv, Dresd1, Fes, Laur3, Yal, quibus Lond adiungimus. Aliquot restant qui auctore Schmidt textum F > Vat4 a Guarino emendatum continent: haec familia, in De legibus libris per triginta amplius codices diffusa, tantum in Ambr1, Ces, Ven1 superest, qui tamen scatent contaminationibus erroribusque.
In medium novissimos proferam Linc, Magl, Mon2, Par3, Par4, Scor4, mea quidem sententia cum Bert et Cant2, Glas, Gud (eiusque apographo Par5), Harl, Matr, Neap, Ott, Par, Par6, Par7, Par8, Par9, Parm, Pat, Schl, Trec coniungendos. Haec familia, quae multis erroribus qui coniunctivi dicuntur denotata est, originem quidem in libris De legibus e codice deperdito p implicatis tramitibus traxit, et inde e v. Nondum liquet quomodo huius familiae stemma in Lucullo describendum sit. Fama est enim codicem N in locum V successisse et inde recentiorum Luculli silvam aluisse, sed his manuscriptis collatis nimis multae lectiones huic opinioni obstant, quia N multis lacunis denotatur, quae in recentioribus evanuerunt, quamquam horum textus minime F redolet neque hoc tramite contaminatus et expletus est.
Oeuvres:
Liens: http://www.tulliana.eu/documenti/Malaspina_78_Garbarino_2011.pdf
Sigle auteur: Malaspina 2011